Gus
2011-11-17 16:16:05 UTC
Ita cogitabat Sextus C um Eucleides paedagogus in cubiculum ingressus est. "Surgite, pueri!" ingui. "Nolite diutius in lecto manere! Est enim tempus ad ludum proficisci, ubi Palaemon, grammaticus ille eruditissimus, vos laetus accipiet. Vos docebit plurima quae vobis erunt utilissima."
Nihil responderunt pueri; inviti e lecto surrexerunt, vestes induerunt, e domo egressi sunt. Nondum lucebat, sed c um Eucleide in vias urbis profecti sunt. Lanternam eis praseferebat Eucleides.
Subito conspexit Marcus tabernam quandam. "Ecce, Eucleides!" clamavit Marcus. "Videsne illam tabernam? Est pistrinum. Licetne nobis aliquid cibi emere?"
"Esto," respondit Eucleides. "Non sero est. Etiamsi nos aliquid cibi edemus, tamen ad tempus ad ludum perveniemus."
Pueri igitur scriblitas emunt, Eucleides panem et paulum vini. Dum ientaculum devorant, Marcus et Sextus inter se loquuntur. Tandem iterum profecti mox ludo appropinquabant.
I've been out of school all week and have a ton of makeup work to do but this has to be turned in tomorrow according to my latin teacher. Please answer and 10 points will be given to a good translation